CODEX

CODEX
I.
CODEX
proprie idem quod truncus, qui Graece κορμὸς et τόμος; arque inde pro libro seu volumine. Forte ex Graeco κόνταξ, unde condex et codex, extritô n. Est autem Graecis κόνταξ diminutivum a κόντος, i. e. scapus, atque hâc voce illis volumen chartae, sicut Latinis scapi vel codicis, venit, vide Salmas. ad Vopisc. in Firma, c. 3. ubi totam Chartariam rem fuse et prolixe explicat. Libris enim arborum successêre tabellae lignese, quae schedae erant, vel tabellae ceratae, quibus veteres, quae visa erant, inscribebant. Schedae erant tabellae nudae, sive non inductae cerâ, Plin. l. 13. c. 11. Hae, si simplices, crassiores erant, ut e quibus pueri discerent. Plautus, Bacch. Actu 3. Sc. Nunc experlar, v. 37.
Extemplo puer paedagogo tabulâ dirumpit caput.
Sin plures iungi opus foret, secabantur in tenues laminas. Martialis, l. 14. Epigr. 3. lemm. pugillares Citrei
Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas.
Praeterea dolabantur, ut fatilius in iis scriberetur. Isidorus, l. 6. c. 8. Ante usum chartae et membranarum, in dolatis ex ligno codicillis epistolarum colloquia scribebantur; etc. Vosse. de Arte Gramm. l. 1. c. 38. Hinc Codices, quô nomine appellat Leo Imperat. l. 3. de agent. in reb. l. 12. Cod. tabulas continentes notitiam dignitatum et administrationum civilium mandatorumque Principalium, et promotionum et consuetudinum, quod et Marianus docet. Erant et Codices, Argentariorum scripturae, quibus eorum rationes continerentur, l. quaedam 9. §. pen. ff. de edendo. Erant et Nummulariorum; et Rationum. Poeta:
Cum venit ad dubium grandi cum Codice nomen.
Et Propert. l. 3. El. 22. v. 19.
Me miserum! his aliquis rationem scribit avari,
Et ponit curas inter Ephemerides etc.
Fiebant autem ex membranis, chattis, ebore, aliave materia, ut constat ex d. l. libr. Unde et Constitutionum Imperatoriarum volumina Codices appellati sunt. Erant autem horum, ante Iustinianum, tres, Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus, quos commemorat Imperator, l. unic. Cod. de novo Cod. faciendo. et l. unic. §. 1. Cod. de Iustinian. Cod. confirmand. Isidorus quoque, Etymol. l. 5. et Augustin. de Adul. Coniug. l. 2. Prateius apud Ioannem Calvinum, Lexic. Iurid. Edidit Sirmondus ad Codicem Theodosianum appendicem; quam supposititiam esse erudite demonstravit Iac. Gothofredus, Not. et Commentar. ad Codicem Theodos. Tom. VI. p. 303. et seqq. Indidem Codicilli, vide infra in hac voce: uti de sceptro Imperatorum Constantinopolit. ad Codicis inftar facto, supra in Acacia.
II.
CODEX
supplicii apud Romanos genus, ligneus videl. stipes quem alligati servi, qui deliquerant, trahebant, cuique insidebant vincti: Idque in privatis, ut videtur, aedibus. Vide Turneb. Adversar. l. 23. c. 21. Cuius meminit Iuvenalis, Sat. 2. v. 57.
Horrida quale facit residens in codice pellex.
At Codex robustus seu Custodia lignea, seu Italum robur, altera pars carceris apud Romanos, quae alias Robur. Vide ibi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • codex — codex …   Dictionnaire des rimes

  • Codex — Codex …   Deutsch Wörterbuch

  • CODEX — Tablettes de bois reliées entre elles, sur lesquelles les Romains écrivaient un texte; au Moyen Âge, ce terme désigne tous les manuscrits à folios brochés. Le codex est généralement protégé par une reliure qui peut être simplement de cuir ou bien …   Encyclopédie Universelle

  • Codex — • The name given to a manuscript in leaf form, distinguishing it from a roll Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Codex     Codex     † …   Catholic encyclopedia

  • codex — CÓDEX s.n. v. codice. Trimis de hai, 22.06.2004. Sursa: DEX 98  códex s. n., pl. códexuri Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  CÓDEX codexuri n. înv …   Dicționar Român

  • Codex — (röm. Ant.), 1) Baumstamm; 2) Klotz, welchen Sklaven, daran geschmiedet, nach sich schleppten, um am Fliehen gehindert zu werden; 3) aus einem Stamm ausgehöhlter Kahn; 4) Handschrift, Buch, Gesetzbuch; daher 5) ein Buch, namentlich ein aus… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • codex — manuscript volume (especially an ancient one), 1845, from L. codex (see CODE (Cf. code)) …   Etymology dictionary

  • Codex — Co dex, n.; pl. {Codices}. [L. See {Code}.] 1. A book; a manuscript. [1913 Webster] 2. A collection or digest of laws; a code. Burrill. [1913 Webster] 3. An ancient manuscript of the Sacred Scriptures, or any part of them, particularly the New… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Codex — (lat.), s. Kodex …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Codex — (lat., Mehrzahl Codĭces), die zu einem Buch verbundenen Schreibwachstafeln der Römer; nach der Erfindung der Buchdruckerkunst s.v.w. alte Handschrift (C. manuscriptus), z.B. C. argentĕus, die mit silbernen Buchstaben geschriebene, zu Upsala… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Codex [1] — Codex, lat., Baumstamm, ferner hölzerne Tafel, auf welche eine Schrift eingegraben wurde, sodann hölzerne Tafel mit Wachs überzogen zum Beschreiben mittelst des Griffels; endlich Buch, besonders großes …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”